- ACAPNA
- ACAPNAligna Graecis Latinisque, quae fumum non emittunt accensa, alias coctilia, Ulpiano l. 167. ff. de verbor. signific. ligna cocta ne fumum faciant: cuiusmodi tabernam pater Pertinacis Imperat. in Liguriâ exercuisse et coctilia parâsse ac vendidisse, legitur apud Iul. Capitolin. in Vitâ Imperat. huius c. 3. Artem hoc modo acapna parandi paucis Theophrastus describit Hist. l. 5. Δριμύτατος, inquit, ὁ καπνὸς συκῆς καί ἐεινεοῦςο ἐι τι ἀλλο ὀπῶδες, αἰτία δέ ἡ ὑγρότης φλογιςθέντα δὲ καί ἀποβρεχθέντα ἐν ὕδατι ἐπιῤῥύτῳ καί μετα ταῦτα ξηρανθἐντα, πάντων ἀκαπνότατα καί φλέγα μαλακωτατην ἀρἰηϚι. Acerrimus fumus ficûs -- et si quae alia arbor succi plena; causa autem humiditas. Cum vero accensae irrigantur flumine et postea exsiccantur, omnium maxime acapna evadunt et tenerrimam emittunt flammam. Erant et aliae rationes istiusmodi ligna parandi: Nam, ut Cato docet, cocta sole et conspersa amurcâ fumum non faciunt. Atque isti fuerunt, quos olim admiratus Anacharsis dixit, τ` μεν καπνόν εν τοῖς ὄρεϚι καταλείπειν, τά δέ ξύλα εἰς τήν πόλιν κομίζεςν, Fumum quidem in montibus relinquere, ligna vero in Urbem deferre. Fere enim, qui coctiliariam faciebant, degebant in montibus aut silvis, ut Pertinacis pater in Apennino. Brevia autem fuêre haec ligna, neque multum a carbonibus diversa; et non manu, ut ligna, sed batillis tractari solita. Unde legimus apud Trebellium Pollionem in Claudio, c. 14. Coctilium quottidiana batilla quatuor, etc. Vide Salmas. ad loc. cit. et infra, in Batillum, seu us, item in voce Coctilia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.